HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XLV: De tertia vocatione discipulorum

#Matth. IV#Matth. IX#Luc. V

Ambulans autem iterum Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare, et ait illis: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus et navi, secuti sunt eum, omnino. Et procedens inde, vidit duos alios fratres Jacobum, et Joannem reficientes retia sua, cum Zebedaeo patre eorum, et vocavit eos. Illi autem, relictis retibus, et patre, secuti sunt eum omnino. Et cum transisset inde Jesus, vidit Matthaeum, qui et Levi dictus est, filium Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Qui, relictis omnibus, secutus est eum. Telos Graece, Latine vectigal. Iste ergo erat publicanus, id est publica negotia administrans; quae sine peccato, aut vix, aut nunquam administrantur. Et nota a quibus, et qualibus orta est Ecclesia: si a sublimibus orta esset, virtus fidei scientiae eorum, et potentiae ascriberetur. De vocatione reliquorum determinatum non habemus.